Viewing page 54 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

numeri naturaliter constituti, et sub his aptentur, alii, qui sunt a quinario numero incipientes omnes impares. His igitur ita dispositis, si primus primo. Secundus secundo. Tertius tertio, et ceteri ceteris comparentur, superpartiens habitudo procreatur. Sit enim dispositio hoc modo.
[[table: two rows of 8 numbers each]]
[[row 1]] iii. iiii. v. vi. vii. viii. viiii. .x. [[/row]]
[[row 2]] v. vii. viiii. xi. xiii. xv. xvii. .xix. [[/row]]
[[red paragraphus]] Si igitur quinarii numeri ad ternarium comparatio consideretur erit, erit superpartiens ille qui uocatur superbipartiens. Habet enim quinarius totos in se tres, et eorum duas partes, id est .ii. Si uero ad secundum ordinem speculatio referatur, supertripartiens proportio cognoscetur. Atque ita in sequentes per omnes dispositos numeros, omnes in infinitum species huius numeri conuenientes ordinatasque respicies. At uero quemadmodum singuli procreentur si in infinitum quis curet agnoscere, modus est hic. Habitudo enim superbipartientis si utrisque terminis duplicetur superbipartiens semper proportio procreatur. Si enim duplicet quis .v. faciet .x. si .iii. faciet .vi. qui .x. consenarium comparati, superbipartientem faciunt habitudinem, et hos ipsos rursus si duplicamus idem ordo proportionis accrescet. Idemque si in infinitum facies statum prioris habitudinis non mutabit. Si uero supertripartientem inuenire contendas, primos supertripartientes id est vii. et iiii. triplicabis, et huius modi nascentur. Si uero qui ex his nati fuerint, ternarii multiplicatione produxeris, idem rursus efficient. Quod si superquadripartientes quemadmodum in infinitum progrediantur, appetas adicere, primas eorum radices, in quadruplum multplices id est .ix.