Viewing page 59 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

27

[[large blue capital M with red penwork]]Vltiplex uero superpartiens est, quotiens numerus id numerum comparatus habet in se alium numerum totum plusquam semel et eius uel duas uel tres, uel quotlibet plures particulas, secundum numeri superpartientis figuram. In hoc quoque propre causum superius dictam, non erunt due medietates, neque due quarte neque due sexte, sed due tertie, uel due quinte uel due septime, ad priorum similem consequentiam. Non est autem difficule secundum priorum exempla positorum, hos quoque et preter nostra exempla, numeros inuenire, vocabanturque hi secundum primas partes, duplex superbipartiens, uel duplex supertripartiens, uel duplex super quadripartiens. Et rursus triplex superbipartiens, et triplex supertripartiens, et triplex super quadripartiens. Et ceteri similiter, ut .viii. ad .iii. faciunt duplicem superbipartientem. Et xvi ad .vi. et omnes quicumque ab .viii. incipientes, octonario se se numero transgreiuntur, comparati ad eos qui, a, tribus incohantes, ternaria se se quantitate pretereunt. Nec erit difficule, eius alias partes par predictum modum diligentibus reperire. Hic quoque illud meminisse debebimus, qui minores et comites, non sine sub propositione noiantur, ut sit sub duplex, superbipartiens, subduplex supertripartiens. [[red ink]] De monstratio quem admodum omnis in equalitas ad equalitate [[pressit?]] [[/red ink]]
[[large red capital R with blue penwork]]Estat autem nobis profundissimam quandam tradem disciplinam, que ad omnes nature uim, rerumque integritatem maxima ratione partineat. Magnus quippe in hac scientia est fructus, si quis non nesciat, quam bonitas diffinita est, et sub scientiam cadens, animoque semper imitabilis, et perceptibilis, prima natura est, et sue substantie decore perpetua. In infinitum

Transcription Notes:
not sure of last word in red capitulum. Pressit? but first letter looks like a pro/pre/per/par character. -@meg_shuler