Viewing page 68 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

medio detrahamus, et ipsum ultimum terminum primum collocemus, et quod de medio relinquitur, collocemus secundum de tertia uero positorum terminorum summa, auferemus unum primum, et duos secundos scilicet eos qui de medietate relicti sunt, et id quod ex tertia summa relinquitur tertium terminum constituemus. Videbis igitur hoc facto in minores modum summas reuerti, et ad principaliorem habitudinem comparationes proportionesque reduci. Vt si sit quadrupla proportio primo ad triplam, unde ad duplam, unde ad equalitatem, usque remeare. Et si sit superparticularis sesquiquartus, primo ad sesquitertium inde ad sesquialterum, postremo ad tres equales terminos redire.  Hic autem uos exempli gratia in multiplici tamen proportione docebimus.  Sollertem uero in aliis quoque inequalitatis speciebus id experientem, eadem ratio preceptorum iuuabit.  Constituantur enim tres numeri ad se quadrupli, viii. xxxii. cxxviii. Aufer igtur ex medio minorem id est ex .xxxii. octonarium, relinquunt .xxiiii. primum octonarium terminum pone secundum uero quod relictum fuerit ex medio id est .xxiiii. vt sint hi duo termini scilicet .viii. et .xxiiii. De tertio id est .cxxviii. aufer vnum primum id est .viii. et duos secundos qui sunt reliqui id est bis .xxiiii [[superscript]] or [[/superscript]]. et relinquentur .lxxii.  .viii. xxiiii. lxxii. His dispositis terminis ex quadrupla propinquior equalitati proportio tripla redacta est. Sint enim hi termini. Ex his autem ipsis idem si feceris, ad duplam rursus comparatio remeabit. Pone enim primum minori equum id est