Viewing page 69 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

32

viii. et ex secundo aufer primum, xvi. relinquentur. Sed ex tertio id est lxxii. aufer primum id est viii. et duos secundos id est bis xvi. et erit reliqua pars xxxii. quibus positis ad duplas proportiones habitudo redigetur .viii. xvi. xxxii. Idem uero si fiat ex his, rem omnem ad equalitatis summas equabimus. Pone enim primum minori equum id est viii. et xvi. octonarium remanet octo, et ex tertio primum id est viii. et duos secundos id est bis viii. et erit reliqua pars viii. Quibus dispositis, prima nobis equalitas cadit, ut subiecte formule docent .viii. viii. viii. Hinc igitur, si quis ad alias inequalitatis species animum tendat candem conuenientiam intitubantur inueniret. Quare pronuntiam est, nec ulla trepidatione dubitam, quam [[strikethrough]] o [[/strikethrough]] quemadmodum per se, constantis quantitatis unitas principium et elementum est, ita et ad aliquid relate quantitatis equalitas mater est. Demonstrauimus enim quod hinc et eius procreatio prima foret, et in eam rursus postrema solutio.
[[red ink]] De inueniendo in vno quoque numero quos numeros eisdem proportionibus possit procedere [[/red ink]]
[[large blue capital E with red penwork]]St autem, quedam in hac re profunda et admiranda speculatio. Et ut ait nichomacus, en musicaton theorema, proficiens et ad platonicam in thimeo anime generationem et ad interualla armonice discipline. Ibi enim iubemur producere atque extendere, iii. uel iiii. sesquialteras uel quotlibet sesquitertias proportiones, et sesquiquartas, comparationes, easque secundum propositum ordinem sepe continuas, iubemur extendere. Ne autem hoc, labore quodam semper quidem maximo frequentius inferaci fiat

Transcription Notes:
Edited mainly to maintain original use of letter form u vs v and numerals, as discussed with SI Libraries staff. -@meg_shuler