Viewing page 76 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

a primo ad secundum, quantum a secundo ad tertium est, sed inter primum et secundum, uel secundum et tertium, nulla est interualli longitudo uel spacium. Si enim tres senarios ponas, hoc modo. vi. vi. vi. quemadmodum primus est secundum, sic secundus ad tertium. Sec inter primum et secundum, nihil interest, vi. enim et .vi. nulla spacii interualla distingunt. Ita etiam vnitas in se multiplicata, nihil procreat. Semel enim unum, nihil aliud ex se gignitur, quam ipsam est. Nam id quid interuallo caret est uim uingens interualla, non recipit, quid in aliis numeris non uidetur euenire. Omnis enim numerus in semetipsum multiplicatus [[bracket drawn in margin]] alium quemdam efficit maiorem, quam ipse est. Id circo quem interualla multiplicata, maiore se se spacii prolixitate [[margin]] non [[/margin]] distendunt. Id uero quid sine interuallo est, plusquam ipsum est pariendi non habet postatem. Ex hoc igitur principio id est ex [[/bracket]] unitate, omnium longitudo succrescit, que a binarii numeri [[bracket in margin]] principio, in cunctos se se numeros explicat, quoniam primum interuallum linea est, duo uero interualla sunt longitudo at latitudo id est linea & superficies. Tria uero interualla [[margin]] non de interuallo [[/margin]] sunt, longitudo, latitudo, et altitudo id est linea et [[/bracket]] superficies et solidatis. Preter hec autem alia interualla inueniri non possunt. Aut enim unum interuallum erit quid longitudo est, aut aliquid de duobus interualli [[strikethrough]] s [[/strikethrough]] expositum, vt si qua res longitudinem habeat et latitudinem, uel uel trina interualli dimensione porrigitur, si longitudine, et altitudinem, latitudinemque censetur. Supra que adeo, nihil inueniri potest, ut ipsorum sex motuum forme, ad interuallorum naturas, et numerum comparantur. Vnum enim