Viewing page 78 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

esse principium, et natura insecabile, quid greci aedmon uocatur id est ita diminutum, atque peruissimum, ut eius pars inueniri non possit. Est igitur punctum primi interualli principium, non tamen interuallum, et linee caput, sed nodum linea, siue linea quoque superficiei principium est, sed ipsa, superficies non est, et secundi interualli caput est, secundum tamen interuallum pisa on [[strikethrough]] est [[/strikethrough]] retinet. Idemque quoque in ceteris et in superficiei rationem cadit, qui et ipsa solidi corporis et triplicis interualli, sortitur [[superscript]] b [[/superscript]] initium [[superscript]] c [[/superscript]] naturale [[superscript]] a [[/superscript]]. Ipsa uero neo trina interualli dimensione distenditur, nec ulla crassitudine solitatur. 
[[red ink]] De numero lineari [[/red ink]]
[[large red capital S with blue penwork]]Ic etiam in numero unitas quidem cum ipsa linearis numerus non sit, in longitudine, tamen distenti numeri est principium, et linearis numeris, cum ipse totius latitudinis espers sit, in aliud tamen spatium latitudinis, extenti numeri sortitur initium. Superficies quoque numerorum cum ipsa solidum corpus non sit, addita tamen latitudini altitudine, solidi corporis caput est. Hec autem planius his exemplis liquebit. Linearis numerus est a duobus inchoans, adiecta semper unitatem in unum eundemque ductum quantitatis explicata congenires, ut est id quod subiecimus. ii. iii. iiii. iiiii. iiiiii. iiiiiii.
[[red ink]] De planis rectilineis figuris quoque earum triangulum principium sit. [[image: small triangle]] [[/red ink]]
[[large blue capital P with red penwork]]Lana uero superficies in numeris reperitur, quotiens, a, tribus incohantione facta, addita descriptionis latitudine, in sesquintium se naturalium numerorum multitudinem, anguli dilatantur, ut sit primus triangulis numerus, secundus quadratus, tertius qui sub quinque angulis continentur.
[[image: line drawing of a triangular pyramid, a square pyramid, a pentagonal pyramid, and a cube]]