Viewing page 79 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

37

quem pentagonum greci uocant, quartus exagonus id est qui sex angulis includitur, et ceteri code eodem modo singillatim per naturalem numerum, angulos augeant, in plana scilcet descriptione figurarum. Hi uero id circo a tenario numero inchoant, quod latitudinis et superficiei, solus ternarius principium est, in geometrica id quoque id planius inuenitur. Due enim linee recte spatium non continent. Et omnis angularis forma, uel tetragoni, uel pentagoni, uel exagoni, uel cuiuslibet, qui pluribus angulis continetur, si a medietate per singulos angulos linee producantur, tot eum diuidunt trianguli, quot ipsam figuram angulos habere contigerit. Quadratum enim ita ducte linee, in quatuor. Pentagonum uero in quinque. Exagonum in sex, et ceteris in suorum angulorum modo, mensuraque per triangulos partiuntur, ut est subiecta descriptio.
[[image: seven red triangles; the first containing 1 black line the second containing three, the third containing six, the fourth containing ten, the fifth containing fifteen, and the last two empty]]
[[blue paragraphus]] At uero triangula figura, cum eam quis ita diuiserit, in alias figuras non resoluitur, nisi in se ipsam. In tria enim triangula dissipatur. Adeo haec figura princeps est latitudinis, ut cetere omnes superficies in hanc resoluantur. Ipsa uero quem nullis est principiis obnoxia, neque ab alia latitudine sumpsit initium, in se se ipsa solvatur. Idem autem et in numeris fieri, sequens operis ordo monstrabit.
[[large red capital E with blue penwork]]St igitur primus,

Transcription Notes:
Very heavily abbrevaited, had trouble with some as scribe used different abbreviations for the same word!! Rosa466