Viewing page 85 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

40 

menta, ex quibus uinctis, omnes exagoni nascuntur. i. v. ix. xiii. xvii. xxi. ad eundem ordinem consequentes. Atque ad his radicibus exagonorum forme nascuntur. i. v. xv. xxviii. xlv. lxvi. quos as superiores modum scilicet descriptos, in propriis ordinibus prenotabis.
[[red ink]] De eptagonis eorumque generationibus et communis omnium figurarum in veniende generationis regula descriptionisque figurarum [[/red ink]]
[[large blue capital S with red penwork]]Eptem uero angulorum figura est, cum ad eundum ordinem progressionis, uno plus quam in sec angulorum figura, numero intermisso, superiori coniunxeris. Nam si quatuor interpositis, qui se se quinario uincant aggregaueris, eptagoni figura continuo nascitur, ut hi numeri sint, eorum radices, et, ut superius dictum est, fundamenta. i. vi. xi. xvi. xxi. qui uero ex his constant, hi sunt. i. vii. xviii. xxxiiii [[superscript]] or [[/superscript]]. lv. Octogonorum, uero angulorus, secundum eundem ordinem forma procreatur, ita ut secundum equalem progressionem, primi quoque eorum numeri distent. Nam in triangulo, qui sunt numeri qui prima superficiei figura est, uno se se tamen numero procedet qui scilicet eorum naturam descriptionemque proficiunt. Et in pentagono, tribus, et in exagono .4 [[superscript]] or [[/superscript]]. etin eptagono .v. Huius quoque rei nullus est modus [[insertion]] legitur finis [[/insertion]]. Hoc autem nos subiecte formarum descriptiones docebunt. 
[[red ink]] De scriptio figuratorum numerorum in ordine. [[/red ink]]
[[image: five red triangles, each numbered at the upper left corner and filled with the same number of vertical black lines as follows]] i iii vi x xv
[[image: five red squares, each numbered above and divided into the same number of squares with vertical black lines inside as follows]] i iiii viiii xvi xxv
[[image: four red pentagons, each numbered above and filled with the same number of vertical black lines as follows]] i v viiii xviii
[[image: four red hexagons, each numbered above and filled with the same number of horizontal black lines as follows]] i vi xv xxxviii