Viewing page 87 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

41

triangulo. Et .xxxv. ex xxv. et .x. ey in ordinem ad eundem modum [[symbol]] nulla cuntatio contrarietatis impediet. [[margin]] [[symbol]] intuentum [[/margin]] At uero exagonos librata examinatione perspicias, ex eisdem triangulis, et super se positis pentaonis procreantur. Namque sex exagonus, ex quinario pentagono, et uno qui est in triangulorum ordine dispositus nascitur. Nec alia est origo .xv. exagoni, nisi ex duodenatio pentagono et ternario triangulo. Quid si .xxviii. rursus exagonum ex quibus superioribus nascitur [[adiscas?]], nullos inuenies nisi .xxii. pentagonum, senariumque triangulum, atque haec in ceteris. Nec hunc geniture ordinem eptagonorum procreatio [[strikethrough]] i [[/strikethrough]] refutabit. Namque ex super se exagonis, et ex eminus positis triangulis procreantur. Septem eptagonus nascitur ex senario exagono, et uno, potestate triangulo .xviii. uero eptagonus ex .xv. exagono, et ternario triangulo coniungitur, et .xxxiiii. ex .xxviii. scilicet exagono, et senario triangulo. Atque haec in cunctis in offensus reperire licet. Vides ne igitur,ut primus cunctorum triangulis omnium summas efficiat, et omnium procreationibus misceatur. 
[[red ink]] Pertinens ad figuratorum numerorum speculatio descriptionem. [[/red ink]]
[[large blue capital H with red penwork]]I uero omnes si ad latitudinem fuerint comparati, id est, trianguli tetragonis, uel tetragoni, pentagonis, uel pentagoni exagonis, uel hi rursus eptagonis, sine aliqua dubitatione, trianguli se se superabunt. Nam si ternarium triangulum quaternario, uel quaternarium tetragonum quinario, uel quinarium pentagonum, senario, uel senarium exagonum septenario eptagono compares