Viewing page 88 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

primo se triangulo id est sola transeunt unitate. At uero si senarium contra nouenarium, uel haec contra .xii. uel .xii. contra .xv. uerl .xv. contra .xviii. per inueniendis [[diffriins?]] comparatur, secundo triangulo id est ternario superabunt. Decem uero ad .xvi. et .xvi. ad .xxii. et .xxii. ad .xxviii. et .xxviii. ad .xxxiiii. si componas, tertio se triangulo uincent id est senario. Atque haec rite [[symbol]] [[margin]] [[symbol]] aliter [[symbol]] uocabitur [[/margin]] notabitur, in ceteris aliis se se perspectum, omnesque se trianguli ante cedunt. Quare perfecte, ut arbitror demonstratum est, omnum formarum principium elementumque enim triangulum.
[[red ink]] De solidis numeris [[/red ink]]
[[large red capital H with blue penwork]]Inc uero ad figuras solidas facilia uia est, precognitionis enim, quid in planis numerorum figuris, uis [[strikethrough]] i [[/strikethrough]] ipsa quantitatis operetur naturaliter, ad solidos numeros uero erit ulla cunctatio. Sicut enim longitudini numerorum, aliud interuallum id est superficiem adiecumus, ita nunc latitudine, si quis addat eam que alias [[superscript]] x [[/superscript]] altitudo, alias crassitudo, alias profunditas, appellatur, solidum numeri corpus explebit.
[[red ink]] De piramida quid sit ea solidarum figurarum principium sic triangulus planarum. [[/red ink]]
[[large blue capital U with red penwork]]Idetur autem quemadmodum in planis figuris triangulus numerus primus est. Sic in solidis que [[symbol]] uocatur [[margin]] [[symbol]] uel qui [[/margin]] piramidis profunditatis esse principium. Omnium quippe rararum in numeris figurarum, necesse est inuenire primordia. Est autem piramis, alias a triangula basi in altitudinem se se erigens, alias a pentagona, alias a tetragona, et secundum sequentium multitudines angulorum, ad unum cacuminis uerticem subleuata. Posito enim triangulo, atque dispo

[[image: triangular pyramid drawn from above; corners labelled a, b, and c with top labelled d]]