
This transcription has been completed. Contact us with corrections.
46 equales, neque omnibus inequales, quos greci paralellipedos uocant, latini nomen huius ita uniformiter compositum habere non possunt. Vt tamen idem pluribus dictum sit, ea namque hoc nomine uocatur figura, que alternatim positis latitudinibus continetur. [[large red capital H with blue penwork]]Viusmodi enim formas, quales sunt que uocantur a grecis [[empty space]] nos dicere possumus parte altera longiores. Quarum figurarum numerus huiusmodo diffiniendus est. Parte altera longior est numerus quem si in latitudine describas et ipse quidem .4 [[superscript]] or [[/superscript]]. uenit laterum, et quatuor angulorum, sed non cunctis equalibus sed semper minus uno. Namque nec latera lateribus cunctis equa sunt, nec longitudini latitudo, sed ut dictum est, altera pars maior fuerit, uno tamen minorem procedit ac superat. Si enim numerum naturalem disponas in ordinem et secundum per primum multiplices, talis nascitur numerus, uel si secundum per tertium, uel si tertium per quartum, uel si quartum per quintum, omnesque hi, unitate tamen addita multiplicentur, nascentur parte altera longiores. Disponatur enim numerus naturalis. i. ii. iii. iiii. v. vi. vii. et nunc quidem hactenus. Si quis igitur, unum faciat bis, faciet duo, et rursum bis tres, faciet .sex. ter quatuor, faciet duodecim, quater quinque, faciet .xx. et huiusmodo ad eundem ordinem. Quicumque igitur ita facti sunt procreabuntur parte altera longiores, ut subiecta descriptio docet. In qua ex quibus numeris multiplicatis nascentur parte altera longiores, superascripti sunt, qui uero nascuntur
Transcription Notes:
edited to maintain u/v usage of the original -@meg_shuler
Was not sure how to transcribe that u/v letter - thanks for editing! - Ardilla