Viewing page 99 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

47

tantum sese adiecta nositate [[insertion] numerositate [[/insertion]] procedunt [[insertion]] uel transendunt [[/insertion]]. Argumentum est autem alteritatem in binario numero iuste constitui, qui non dicitur alterum nisi e duobus, ab his inter quos bene loquenti ratio non negligitur. Amplius quid impar numerus sola unitate profici monstratus est, par uero sola dualitate id est solo numero binario. Nam cuiuscumque medietas est unus, ille impar est, cuius uero duo, hic paritate recepta in gemina equa disiungitur. Quare dicendum est, imparem numerum euisdem atque in sua se natura tenentis immutabilisque substantie esse participem, id circo quod ab unitate formetur. Parem uero alterius plenum esse nature, id circo, quod a dualitate completur. 
[[red ink]] Quod ex imparibus quadrati exparibus parte altera longiores fiant. [[/red ink]]
[[large red capital A with blue penwork]]T uero positis in ordinem ab unitate imparibus, et sub his a dualitate paribus descriptis, coaceruatio imparium tetragonos facit,  coaceruatio parium, superiores efficit, parte altera longiores. Quare quem tetragonorum huius natura est, ut ad imparibus procreentur, qui sunt unitatis participes id est eiusdem immutabilisque substantie, cunctisque partibus suis equales sint, quod etiam anguli angulis, et latera lateribus, et longitudi compar est latitudo, dicendum est, huiuscemodi numeros, eiusdem nature, atque immutabilis substantie participes. Illos uero numeros, quos parte altera longiores, paritas creat, alterius dicimus esse substantie. Nam quemadmodum unus a duobus uno tantum alter est, sic horum latera a se, tamen uno sunt altera, et una tamen differunt unitate. Quare disponantur in ordinem, omnes ab uno impares