Viewing page 103 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

49

moueri ceperat. Spera uero est semicirculi manente diametro circumductio, et ad eundem locum reuersio unde prius ceperat ferri. Vnitas quoque uirtute & potestate, ipsa quoque circulus et spera est, quotiens enim punctum in se multiplicaueris, in se ipsum unde ceperat terminatur. Si enim faciet semel unum, unum reddit, si hoc semel idem est. Et si hoc rursus semel idem est. Igitur si una fuerit multiplicatio solam planitudinem reddit, et fit circulus. Si secunda, mox spera conficitur fit enim secunda multiplicatio effectrix semper profunditatis. Ex quinque igitur et sex paucas huiusmodi formas subscripsimus.
[[red ink] De ea natura rerum que dicitur eiusdem nature et de ea que dicitur alterius nature [[/red ink]]
[[decorative red table with 3 columns and 5 rows, transcribed with / between cells]]
[[row 1]] i / v / vi [[/row]]
[[row 2]] i / xxv / xxxvi [[/row]]
[[row 3]] i / cxxv / cc xvi [[/row]]
[[row 4]] i / v xxv / i [[vinculum over preceding numeral]] cclxxxxvi [[/row]]
[[row 5]] i / iii [[vinculum over preceding numeral]] c xxv / vii [[vinculum over preceding numeral]] vcclxxvi [[/row]] [[/table]] 
[[large red capital A with blue penwork]]C de solidis quidem figuris, hec ad presens dicta sufficiant. Qui autem de natura rerum propinquis inuestigantes rationibus, quique in matheseos disputatione uersati, quid in quaque re esset proprium subtilissime peritissimeque ediderunt. Hi rerum omnium naturas in gemina diuidentes hac speculatione distribuunt. Dicunt enim omnium rerum substantias constare ex ea que proprie sueque semper habitudinis est nec ullo modo permutatur, et ea scilicet natura que uariabilis motus est sortita substantiam, et illam primo immutabilem naturam unius eiusdemque substantie uocant. Hanc uero alterius scilicet quod ab illa prima immutabili discendens prima sit altera, quod ni mirum ad unitatem pertinet.