Viewing page 106 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

nominantur. Constat igitur numerus omnis ex his qui longe disiuncta sunt, atque contraria, ex imparibus scilicet et paribus, hic enim stabilitas, illic instabilis uariatio, hic immutabilis substantie robur, illic mobilis permutatio hic diffinita soliditas, illic infinita congeries multitudinis. Que scilicet cum sint contraria in unam tamen quodammodo amicitiam cognationemque miscentur, et illius unitatis informatione atque regimento, unum numeri corpus efficiunt. Non ergo inutiliter, neque improuide qui de hoc mundo, deque hac communi rerum natura rationabantur. Hanc primum totius mundi substantie diuisionem fecerunt. Et plato quidem in thimeo eiusdem nature, et alterius nominat quicquid in mundo est. Atque aliud in sui natura permanere putat [[strikethrough]] o [[/strikethrough]] indiuiduum inconiunctumque et rerum omnium primum, alterum diuisibile et numquam in proprii statu ordinis permanens. Philolaus uero necesse est inquit omnia que sunt, uel finita uel infinita esse, demonstrare scilicet omnia uolens quecumque sunt, ex his duobus consistere, aut ex finita scilicet essentia, aut ex infinita, ad numeri sine dubio similitudinem. Hic enim ex uno et duobus, impari, atque pari coniungitur que manifesta sunt equalitatis atque inequalitatis eiusdem atque alterius diffinite atque indiffinite, esse substantie. Quod uidelicet non sine causa dictum est. Omnia scilicet que ex contrariis consisterent, armonia quadam coniungi atque [[margin]] non [[/margin]] componi. Est enim armonia plurimorum adunatio et dissentientumque consensio. 
[[large red capital D with blue penwork]]Isponantur ergo in ordinem, non iam pares atque impares,
[[margin]] ex quibus [[/margin]]
[[image: five red semicircles with straight side divided and labels in center, in curved side, and in divided straight side; transcribed in that order]] 
[[semicircle 1]] i dupla i ii [[/semicircle 1]] 
[[semicircle 2]] ii sesqualtera iiii vi [[/semicircle 2]]
[[semicircle 3]] iii Sesquitertia viiii xii [[/semicircle 2]]
[[semicircle 4]] iiii Sesquiquarta xvi xx [[/semicircle 4]]
[[semicircle 5]] v Sesquiquinta xxv xxx [[/semicircle 5]]

Transcription Notes:
Edited to preserve original spelling (esp re: u and v and use of -a instead of -ae ending) and to make tags consistent. -@meg_shuler