Viewing page 115 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

55

medietas. Ad senarium uero pars tertia, tres uero qui sequitur quod inter .vi. et .ix. constituti sunt medii dimidium quidem senarii, pars uero tertia nouenarii. Et rursus ternarius qui nouenarii tertia pars est, duodenarii quarta est. Et ad eundem modum usque in finem descriptionis, geminatis huiusmodi partibus, sicut ipsa quoque summarum comparatio geminata est, equas partium progressiones aspicies.
[[large blue capital I with red penwork]]llud autem apertissimum signum est, omnes tetragonos imparibus esse cognatos, quod in omni dispositione ab uno, uel in duplicibus, uel in triplicibus talis nature ordo conseritur, ut numquam nisi secundum imparem locum tetragonus inueniatur. Disponamus enim in ordinem numeros, primo quidem duplos, deinde triplos.
.i. ii. iiii. viii. xvi. xxxii. lxiiii. cxxvii. cclvi.
i iii. ix xxvii. lxxxi. ccxliii. dccxxix. [[vinculum]] ii [[/vinculum]] clxxxvii. [[vinculum]] vi. [[/vinculum]] dlxi.
Si igitur in utrisque uersibus, primos aspicias singulos quos in uenis quoniam tetragoni, in impari loco sunt constituti, quoniam primi sunt. Si uero tertium locum perspexeris, iiii. et .ix. notabilis, quorum hic a duobus proficiscitur, illum tertium ternarius creat, qui sunt loco impari constituti. Quantum deinde si uideas locum .xvi. et lxxxi. respicias, sed unus a quaternario nascitur, alterum nouenarius creat. Et si in nonum locum rursus aspicias, tetragonos pernotabis .cclvi. et [[vinculum]] vi [[/vinculum d lxi. quorum superior fit a .xvi. inferior uero ab .lxxxi. Idem si in infinitum facere libeat
 
 

Transcription Notes:
Vinculum denotes that numeral should be multiplied by 1000. Is there a better way to transcribe this? It's on a few pages. -@meg_shuler