Viewing page 116 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

indiscrepanter incurrit. [[red ink]] Cubos eiusdem participare substantia quod ab imparibus nascantur [[/red ink]] 
[[large red capital I with blue penwork]]Psi uero cubi, qui quamquam tribus interuallis sint sublati tamen propter equalem multiplicationem participant immutabilis substantie eiusdemque nature sunt socii, non aliorum quam imparium coaceruatione producuntur, numquam uero parium. Nam si omnes ab unitate impares disponantur iuncti figuras cubicas explicabunt .i. iii. v. vii. ix. xi. xiii. xv. xvii. xix. xxi. xxiii. xxv. xxvii. xxviiii [[superscript]] or [[/superscript]].
In his ergo qui primus est potestate et uirtute primum cubum faciet. Iuncti uero duo qui sequuntur scilicet ternarius et quinarius, secundum efficiunt cubum, qui est octonarius. Iuncti autem tres qui sequuntur, septenarius nouenariusque et .xi. cubum faciunt, qui .xxvii. numero continetur, qui est tertius. Et sequentes .iiii. quartum. Et qui sequuntur quinque quintum. Et ad eundem modum quotus quisque cubus efficitur, tot ad coniunctionem impares apponuntur, hoc autem diligentius subiecta descriptio docet.
[[line of numerals, split into groups by circling, with a numeral above each group]]
[[group one above]] .i. [[/group one above]]
[[group one]] .i. [[/group one]]
[[group two above]] .viii. [[/group two above]]
[[group two]] iii. v. [[/group two]]
[[group three above]] .xxvii. [[/group three above]]
[[group three]] vii. ix. xi. [[/group three]
[[group four above]] .lxiiii. [[/group four above]]
[[group four]] xiii. xv. xvii. xix. [[/group four]]
[[group five above]] .cxxv. [[/group five above]]
[[group five]] xxi. xxiii. xxv. xxvii. xxix. [[/group five]]
[[red ink]] De proportionalitatibus [[red ink]] 
[[large blue capital E with red penwork]]T de his quidem sufficienter dictum est. Nunc res admonet, quedam de proportionibus disputantes que nobis uel ad musicas speculationes, uel ad astronomicas subtilitates, uel ad geometrice consuetudinis uim, uel etiam