Viewing page 123 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

59

Quod si medium terminum id est .v. in se [[insertion]] met [[/insertion]] ipsum multiplicaueris quinquies enim quinque faciunt .xxv. Et hic numerus ab eo quem extremitates colligunt, quaternario maior est quem scilicet differentie constituunt. Inter .iii. enim et .v. et vii. bini intersunt, quos si in se multiplices, .iiii [[superscript]] or [[/superscript]]. reddunt, bis enim duo, quatuor faciunt. Recte igitur dictum est, [[strikethrough]] in hac [[/strikethrough]] in hac huiusmodi dispositione, quod continetur sub extremitatibus, minus esse illo numero qui fit ex medietate, tantum quantum differentie in se multiplicate [[insertion]] re [[/insertion]] constituunt.
[[large red capital Q with blue penwork]]Vartum uero proprium huiusmodi dispositionis notatur quod antiquiores ^ habuere notissimum, quod in hac [[margin]] quoque [[/margin]] proportionalitate uel medietate, in minoribus terminis maiores proportiones, in maioribus, minores comparationes est inueniri. Namque in dispositione hac .i. ii. iii. minores sunt termini .i. ii. maiores .ii. iii. et duo ad unum duplus est, tres uero ad duo sesqualter. Sed maior est proportio dupla, quam sesqualtera. In armonica autem medietate e contrario euenire contingit. In minoribus enim terminis, minores proportiones, in maioibus maior proportionis quantitas custoditur. Harum uero medietatum id est arithmetice atque armonice, geometrica proportionalitas media esse notata est, que uel in maioribus uel in minoribus terminis, equas numerorum qualitates in proportionalitate custodit. Inter maius uero et minus equalitas loco ponitur medietatis. Et de arithmetica quidem medietate, satis dictum est.
[[red ink] De geometrica medietate eiusque proprietatibus [[/red ink]]
[[image: red box divided in half with a bar in the middle; in top half, two boxes connected by a line, in bottom half an arc with a horizontal line drawn inside]]
[[text in top half]] ii ii ii ii [[/text in top half]]
[[bar]] iii / v / vii [[/bar]]
[[text in bottom half]] xxv viginti vnum [[/text in bottom half]] [[/image]]