Viewing page 124 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

[[three small dots]]

[[large blue letter N with red penwork]]Vnc uero que hanc sequitur Geometrica medietas expediatur, que sola uel maxime proportionalitas appellari potest, proptera quod in ea eisdem proportionibus terminorum, uel in maioribus uel in minoribus speculatio ponitur. Hic enim equa semper proportio custoditur. Numeri quantitas multitudoque negligitur. Contraria est enim arithmetice medietati, ut sunt .i. ii. iiii. viii. xvi. xxxii. lxiiii. uel in tripla proportione i. iii. ix. xxvii. lxxxi. uel si quadrupla, uel si quincupla uel si in quamlibet multiplicitatem numerorum sit constituta distensio. In his enim quotlibet terminos sumpseris, explebunt medietatem geometricam, quemadmodum enim prior ad sequentem est, ita sequens ad alium. Et rursus, si permixte facias, idem erit, si enim ponantur tres termini continui .ii. iiii. viii. quemadmodum sunt viii. ad .iiii. ita .iiii [[superscript]] or [[/superscript]]. ad duo. Atque hic si conuertas, quemadmodum sunt .ii. ad .iiii. ita [[insertion]] erunt [[/superscript]] .iiii. ad .viii. Et si in quatuor terminis ut sunt .ii. iiii. viii. xvi. quemadmodum est prior ad tertium idest .ii. ad .viii. sic erit secundus ad quartum id est quatuor ad xvi. Vtraque enim proportio quadrupla est. Et conuersim, quemadmodum quartus est ad secundum, ita tertium notatur ad primum. Hoc uero etiam [[insertion]] [[aduersibiter?]] [[/insertion]] disiuncte licet. Nam quemadmodum est primum ad secundum id est duo ad .iiii [[superscript]] or [[/superscript]]. sic tertius ad quartum idest .viii. ad .xvi. Et conuersim quemadmodum, secundus ad primum id est .iiii [[superscript]] or [[/superscript]]. ad .ii. ita quartus ad tertium id est .xvi. ad .viii. Idque in omnibus rata consideratione perspicies.

[[margin]]
[[image: decorative red bar with two interlocking arcs above]]
Du pla du pla
[[text within bar, separated by / in transcription]] ii / / iiii / / viii [[/text]]
[[/image]]
[[/margin]]