Viewing page 125 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

60

[[image: decorative red bar with two interlocking arcs above and two below]]
Du pla du pla
[[text within bar, separated by / in transcription]] ii / iiii / viii / xvi [[/text]]
Dupla. Quadrupla
[[/image]]

[[large red capital H with blue penwork]]Abet autem huiusmodi proprium medietas, quod in omni dispositione secundum hanc proportionalitatem [[insertion]] geometricam [[/insertion]] terminorum differentie in eadem proportione contra se sunt qua fuerint ipsi termini, quorum ipse sunt differentie. Siue enim dupli contra se termini, duple erunt etiam differentie. Siue tripli, triple. Siue secundum quamlibet multiplicitatem, eadem in differentiis multiplicitas erit, quam prima consideratio inuenit in terminis, vt subiecta descriptio monet. 
.i. ii. iiii. viii. xvi. xxxii. lxiiii. cxxvii.
.i. ii. iiii. viii. xvi. xxxii. lxiiii. cxxvii. cclvi.

[[large blue capital N with red penwork]]Vlli igitur dubium esse potest, quod, cum omnes termini dupli sint, ita differentie quoque eorum terminorum, duple esse videantur, ita, ut uno minus termino in differentiis omnes pene dispositos subter terminos quorum sint ipse differentie, superior ordo reddiderit. Est etiam aliud proprium quod omnis, ad minorem, maior terminus comparatus, ipsum minorem retinet differntiam. Namque binarius ad unitatem, ipsa unitate differt, et quaternarius binario, ipso binario, et octonarius quaternario, ipso quaternario, et deinceps maiores alii ipsis minoribus comparati ab eisdem ipsis minoribus differunt, quos numerositate pretereunt. Et hoc quidem in duplici proportione cadit. Sin uero sint triplices proportiones, maior terminus, a, minore termino, duplicato minore termino differt.