Viewing page 131 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

63

eadem differentie. Est autem quemadmodum maximus terminus ad paruissimum terminum, sic differentia maximi et medii, ad differentiam medii atque postremi. Namque in hac proportione, que est .iii. iiii. vi. maior terminus id est .vi. ad paruissimum terminum scilicet ternarium, duplus est, et differentia maximi & medii id est senarii et quaternarii duo scilicet ad differentiam medii et ultimi id est quaternarii atque ternarii que est vnitas, dupla perspicitur. Sed huius quoque subiecta descriptione monstratur.
[[image: two arcs around a central bar, space within the arcs divided, divisions within labels transcribed using /]] 
[[upper arc]] Differentie [[/upper arc]]
[[line below upper arc]] i / ii [[/line below upper arc]]
[[central bar]] iii / iiii / vi [[/central bar]]
[[line below central bar]] Termini [[/line below central bar]]
[[/image]]
[[Big red capital H with blue penwork]]Abet autem proprietatem quemadmodum dictum est contrariam arithmetice medietati, in illa enim minoribus terminis maior est proportio, in maioribus minor. In hac uero in maioribus quidem terminis maior est proportio, in minoribus uero minor. Namque in hac dispositione .iii. iiii. vi. Tres ad .iiii. comparati sesquitertiam habitudinem .vi. uero ad .iiii. sesqualteram reddunt. Sed maior proportio sesqualtera est, sesquitertia tantum quantum pars tertia, medietate transcenditur. Iuste igitur medietas quedam geometrica proprieque esse proportionalitas iudicatur, scilicet inter eam, ubi in maioribus terminis minor est proportio, et in minoribus, maior, et inter eam ubi in maioribus maior est ^ [[insertion]] et [[/insertion]] in minoribus minor.
[[image: two arcs around a central bar, space within arcs divided by a bar, divisions within labels transcribed using /]] 
[[bar within upper arc]] i / iii [[/bar within upper arc]]
[[space under bar]] Tri ple [[/space under bar]]
[[central bar]] ii / iii / vi [[/central bar]]
[[space under bar]] Termini tripli [[/ space under bar]]
[[under lower arc]] Tri pla [[/under lower arc]]
[[/image]]

3