Viewing page 132 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

[[margin]]
[[image: two arcs around a central bar, divisions within bar transcribed with /]] 
[[under upper bar]] xxx vi [[/under upper bar]]
[[central bar]] iii / iiii / vi [[/central bar]]
[[under central bar]] x viii viiii [[/under central bar]]
[[/image]] [[/margin]]

Illa est enim uera proportionalitas, que medietatis quodammodo locum obtinens, et in maioribus et in minoribus equalibus comparationibus proportionum continetur. Hoc quoque signum est duarum extremitatum mediam esse quodammodo geometricam proportionem. Namque in arithmetica proportione medius terminus eadem sua parte, et minorem precedit et a maiore preceditur, sed alia parte minoris, alia uero parte maioris. Sit enim arithmetica dispositio .ii. iii. iiii. ternarius igitur numerus binarium, tertia sua parte precedit id est vno, et a quaternario tertia parte preceditur id est uno. At uero ternarius non eadem parte minoris minorem uincit, uel maioris a maiorem superatur. Namque minorem id est binarium uno superat id est ipsius medietate binarii, a quaternario uero uno relinquitur, que pars est quaternarii quarta. Recte igitur dictum est medium terminum in huiusmodi medietate eadem sui parte, et minorem uincere, et a maiore superari, sed non eisdem partibus, uel minoris minorem transgredi, uel maioris a maiore transcendi. Et [[superscript]] [[aduerbium?]] [[/superscript]] contrarie. Armonica medietas proportiones habet, namque non eadem parte sua medius terminus in hac proportione, uel minorem uincit, uel a maiore superatur, sed eadem parte minoris minorem superat, qua parte maioris a maiore superatur. In hac enim dispositione armonica, que est ii. iii. vi. ternarius binarium, tertia sui parte uincit, idem ternarius a senario, tota sui quantitate superatur id est tribus, idemque ipse ternarius medietate minoris uincit minorem.

[[image: a box divided by a horizontal bar, within each half, a label bad and two nested arcs]]
[[top label bar]] iii vi [[/top label bar]]
[[inside top inner arc]] iiii [[/inside top inner arc]]
[[inside top outer arc]] Differentia [[/inside top outer arc]]
[[under top outer arc]] Diatesseron sesquitercius [[/under top outer arc]]
[[above bottom inner arc]] Differentia [[/above bottom inner arc]]
[[inside bottom inner arc]] iii [[/inside bottom inner arc]]
[[bottom label bar]] ii vi [[/bottom label bar]]
[[/image]]