Viewing page 137 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

minorem superat, qua parte a maiore superatur. Rursus si extremitates in unum redigantur, et a medietate octonario multiplicentur; duplus erit ab eodem numero quem sole extremitates multiplicate perfecerunt. Omnes autem in hac dispositione simphonias musicas inueniemus. Diatessaron quidem est viii ad vi quoniam proportio sesquitertia est. Atque diapente xii ad viii quoniam in ea que sesqualtera comparatio dicitur, diapente consonantia reperitur. Diapason uero, que ex duplici nascitur ex xii ad vi compositione producitur. Diapason uero et diapente, que triplicis obtinent rationem fit ab extremitatum differentia ad differentiam minorem. Nam duodenarii et senarii vi differentia est. Minor uero differentia octonarii et senarii id est duo qui senarius ad binarium triplus et diapason simul et diapente consonantiam sonant. Illa uero maior consonantia que est bis diapason, que es quadruplo fit, in medii termini id est octonarii et eius differentie comparatione perspicitur, que inter octonarium senariumque reperitur. Quare proprie conuenienterque huiusmodi proportionalitas armonica appellatur.
[[red ink]] De tribus medietatibus que arithmetice Geometrice & Musice [[red ink]]
[[Big blue letter N with red decorations]] Nos autem prestare debemus quatenus quemadmodum dato calamo extremis foraminibus manentibus musicis mos est, ut medius foramen permutantes [[margin]] ? forum [[margin]] atque alios aperientes, alios digitis concludentes diversos emittant sonos, uel cum duabus altrinsecus