Viewing page 142 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

et xl faciunt.L[[ta]] Differentia autem inter x et xl xxx[[ta]] sunt quem si mutiplices in denarium id est in minorem  decies triginta oportet. ccc. efficies quos ccc uixta eum comitte qui ex uinctis utrisque confectus est id est uixta L[[ta]] facient enim quinquagies senos. et inuenitur latitudo eius senarius. hunc igitur si minori termino addas facient xvi. et hic numerus medius constitutus inter x et xl armonicam proportionem medietatemque seruabit.
[[red ink]] De quatuor medietatibus quos posterior ad implendum denarium limitem adiecerunt [[/red ink]]
[[Big red letter H with blue decorations]] he quidem sunt apud antiquiores inuente probateque medietates, quas idcirco longius enodatiusque tractauimus quod he maxime in antiquorum lectionibus inueniuntur. et ad omnem pene uim collationis siue cognitionis eorum uersatur utilitas. Ceteras autem pretereundo transcurrimus idcirco, quoniam  non multum nobis in lectionibus. sed tantum ad implenam denarii quantitatem, que ne lateant neue sint aliquibus ignorata depromimus. Videntur enim he superdictis esse contrarie ex quibus originem trahunt. Ex his enim etiam iste sunt constitute. Est autem quarta medietas, que opposita uidetur armonice in qua tribus terminis positis quemadmodum est maximus terminus ad paruissimum sic set differentia minorum ad differentiam maximorum,  ut sunt iii. v. vi. Sex ad ternarium duplus est et sunt minores termini v. et.iii.maximi uero huius dispositionis.vi.et.v.differentia uero minorum quinarii scilicet et ternarii duo sunt maiorum quinarii

Transcription Notes:
There are lots of abbreviations used;I left them as abbreviations but I can expand them to the Latin if necessary. I'm also not sure how to note the abbreviations that appear as subscripts above the word.I have them in [[ ]]. I transcribed the -us abbreviation as a 9 since that's the key that most looks like it. I transcribed