Viewing page 144 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

quod illud quod continetur sub maiore termino et medietate duplum set eo quod sub utrisque extremitatibus continetur.  Nam quinquies quatuor xx. sunt. Quinquies uero duo sunt.x.et.xx. denarii duplus est. Sexta uo medietas est quando tribus terminis constitutis quemadmodum est maior terminus ad medium. sic terminorum minorum differentia ad differentiam maximorum. In dispositione enim, que est i. iiii. vi. Maximus terminus ad medium sesqualter est. differentia uero minorum id est unius et iiii. ternarius. Maiorum uero id est quaternarii et senarii binarius est. Ternarius autem binario comparatus sesqualteram habitudinem proportionis efficiet. Eodem autem modo hec quoque medietas Geometrice contraria est, quemadmodum et quinta propter proportionem differentiarum a maioribus ad minores terminos conuersam.
[[red ink]] Despositio decem medietatum [[/red ink]]
[[Big blue letter E with red decorations]] Et he quidem sunt sex medietates, quarum tres a pithagora usque ad platonem aristotelemque manserunt. Post uero qui sequuti sunt has tres alias de quibus supra disseruimus suis comentariis addiderunt. Sequens autem etas quemadmodum diximus ad implendam denariam quantitatem alias quatuor medietates apposuit quas non adeo quis in libris ueterum inueniet. Has igitur nos quam possumus breuissime disponamus. Prima enim que est earum in ordine [[insertion]] uero [[/insertion]] septima medietas hoc modo coniungitur. Cum