Viewing page 147 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

creuerunt interuallis, longitudine, latitudine et profunditate. Duo huiusmodi termini meii fuerint constituti, et ipsi tribus interuallis notati, qui uel ab equalibus per equales equaliter sint producti, uel ab inequalibus ad inequalia inequaliter. uel ab inequalibus ad equalia equaliter, uel quolibet alio modo, atque ita cum armonicam proportionem custodiant. Alio tamen modo comparati faciant armonicam medietatem. Hisque geometrica medietas, que inter utrasque uersatu deesse non possit. In quatuor enim terminis si fuerit quemadmodum primus ad tertium, sic secundus ad quartum proportionum ratione scilicet custodita, geometrica medietas explicatur. Et quod cotinetur sub extremitatibus, equum erit ei quod sub utraque medietate ad se inuicem multiplicata conficitur. Rursus si maximus quatuor terminorum numerus ad eum qui sibi propinquus erit talem habeat differentiam qualem idem ipse maximo propinquus ad paruissimum huiusmodi proportio in arithmetica consideratione proponitur, et extremorum coniunctio duplex erit propria medietate. Si uero inter iiii[[or]] [[strikethrough]] tres [[/strikethrough]] terminos, qui est tertius terminus equa parte quarti quartum terminum superet, et equa primi a primo superetur, armonica huiusmodi proportio medietasque perficitur. Et quod continetur sub extremorum aggregatione et multiplicatione medietatis, duplex est eo quod utraque extremitate conficitur. Sit autem quoddam huius dispositionis exemplar hoc modo. vi. viii. ix. xii.
[[image]] [[four arcs around a central bar]] 
Geometrica. 
[[upper arc above bar]] Duplex proportio [[/upper arc above bar]]
lxxii.
lxxii.
[[lower arc above bar]] tonus [[/lower arc above bar]]
[[central bar]] vi.; viii.; ix.; xii. [[/central bar]]
[[left arc below bar]] Sesqualtera proportio [[/left arc below bar]]
[[right arc below bar]] Sesqualtera proportio [[/right arc below bar]]
[[/four arcs around a central bar]] [[/image]]

Transcription Notes:
Not sure how/if to note the accents.