Viewing page 149 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

sex scilicet et xii. easque per octonarium medium multiplices. cxlvii[[or]].sunt. quod si se extremitates multiplicent vi. scilicet et xii. facient.lxxii.quo numero .cxliiii[[or]] duplus est.

[[Big red letter I with blue decorations]] Inueniemus hic quoque omnes musicas consonantias.  Namque.viii. ad.vi. et viiii[[or]] ad xii. comparati sesquitertiam proportionem reddunt. et simul diatessaron consonatiam. Sex uero ad ix. uel viii. ad xii. comparati reddunt proportionem sesqualteram. Sed diapente efficiunt simphoniam. Duodecim uero ad senarium considerati duplicem quidem proportionem. sed diapason simphoniam canunt. ix. uero et viii. ipsi contra se medii considerati epogdoum iungunt qui in musico modulamine, tonus uocatur. qui omnium musicorum sonorum mensura communis est. Omnium enim est sonus parvissimus. Inde notum est quod diatessaron et diapente consonantiarum, tonus differentia est. sicut inter sesquitertiam, et sesqualteram proportionem
sola est epogdous differentiam. Huius autem descriptionis subter exemplar adiecimus. Arithmetica boetii
feliciter explicit.
[[signature]] 
[[image]] [[six arcs around a central bar]]
[[upper arc above bar]] proportiones duple diapason consonantie.[[/upper arc above bar]]
[[left lower arc above bar]] diatessaron [[/left lower arc above bar]]
[[middel lower arc above bar]] tonus epogdous [[/middle lower arc above bar]] [[right lower arc above bar]] diatessaron [[/right lower arc above bar]]
[[central bar]] vi., viii.; ix.; xii. [[/central bar]]
[[left arc below bar]] Sesqualter diapente [[/left arc below bar]]
[[right arc below bar]] Sesqualter diapente [[/right arc below bar]]
[[/six arcs around a central bar]] [[/image]]

Transcription Notes:
i need more practice, obviously.