Viewing page 150 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

Hinc si quis ad alias inequalitatis species animum tendat: eandem conuenientiam intitubantur inueniet huius sententie Gilberti episcopi hic locus: quem quidam iniunctum exstimatur ponere, sic soluitur Superparticulares sesquiquartos pone. Vt puta: xvi, xx, xxv. Si ergo vis scire quomodo isti sesquiquarti primo resoluantur in sesquitertios: Dein insesqualteros. Postremo ad iii equales terminos: sic ordina xvi, xx, xxv. Aufer e, scilicet a xx medio minorem scilicet xvi: et remanent, iiii, de, xx, et ipsos xvi, pone primos: et qui remanent, iiii[[or]]. De xx, ipsos pone in [[?]] loco. De tertio uero termino, id est de xxv. aufer unum primum in, xvi, et duos [[pos?]], id est quaternarios, qui sunt, viii. et remanet i. Construe
illum terminum tertium, et erunt, xvi. iiii. i. Vides, quo sesquiquarti redacti sunt, in quadruplos. Unde uenerunt. Sed ista resolutio non confuse: neque inordinate debet fieri, id est non subito debet resolui insesquitertios, sed ordinatim is est ipsos quadruplos, xvi.; iiii.; i. Conuerte, et dispone, i.; iiii.; xvi. Aufer igitur minorem de medio id est  [[unum?]] de iiii. et ipsum unum pone primum et ipsos. iii. que reliqui sunt de. iiii. pone ipsos [[insertion]] id est in ipso loco [[/insertion]] de tertio termino id est de xvi. aufer unum primum et duos ipsos id est bis iii. remanebunt viii. Et que relinquitur de xvi. id est viiii. pone tertium terminum et sic ordina i.; iii.; viiii. Vides igitur ut quadrupli redacti [[?]] in triplos eisdem ipsis [[conuersis?]] a quibus duxerunt originem His quidem triplus id est i.; iii.; viiii. [[commissis?]] et sic dispositis viiii.; iii.; i.; Si feceris primum equum primo id est viiii. et [[ipsum?]] parem primo et ipso id est xii. tertium primo et duobus ipsiset tertio id est xvi. facta erit resolutio. Superparticularis sesquiquarti primo in sesquitertium. Ut Boetius docet non confuse [[sed?]] ordinate. Sicut a principio numeri fuerant procreati subtiliter adhibitus preceptus. Si uis ergo scire quemadmodum isti sesquiquarti in ipso loco reuertantur ad sesquiqualteros ipsos triplos conuersos id est viiii.; iii.; i. transmuta et sic ordina i.; iii.; viiii. et aufer minorem de medio id est Unum de iii. et ipsum unum pone primum terminum. et quod relinquitur de iii.; id est duo pone [[secundum?]] terminum de tertio id est viiii. aufer primum unum et duos [[?]] id est [[Dug?]]binarios et quod relinquitur id est iiii. pone terminum tertium et sint hi numeri dispositi i.; ii.; iiii. Vides igitur quemadmodum tripli reuertantur in duplos, et in procreabantur, his siquidem duplus conuersis et sit dispositis iiii.; ii; i. Si feceris ut predictum est primum equum primo id est iiii. [[secundum?]] primo et [[secundo?]] id est vi. tertium primo et duobus [[secundis?]] et tertio id est viiii. et sint iiii.; vi.; viiii. Facta esse resolutio sesquiquarti in sesqualteram non in primo loco. Sed in secondo. Ut Boetius docet non confuse. Sed ordinate. Sed adhuc vis